I copy the honorable testimony of Abu Taleb to his family and nephew.
Laus Dei, qui nos a stirpe Abrahami
et semine Ismaelis constituit, et nobis regionem sacram
dedit, et nos judices hominibus statuit. Porro Mohammed
filius Abdollahi nepotis mei (nepos meus) quo cum ex aequo
librabitur e Koraishidis quispiam cui non praeponderaturus
est, bonitate et excellentiâ, et intellectû et gloria, et
acumine etsi opum inops fuerit, (et certe opes umbra
transiens sunt et depositum quod reddi debet,) desiderio
Chadijae filiae Chowailedi tenetur, et illa vicissim ipsius,
quicquid autem dotis vice petieritis, ego in me suscipiam
(Pocock, Specimen, e septimâ parte libri Ebn Hamduni).